Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 344
Unproofread scanNot analysed yet
Dei itaque &naturae benignitati in nostro aegrotante jure meritoque est tribuendum, quod medicamina, in juvenili aetate a me commendeta tam felicem habuerint successum. Ceterum quoad curandi methodum hoc potissimum debet animadverti, magnam saepe quorundam remediorum in longis morbis sanandis esse efficaciam, si convenienti dosi, ordine. &,quod praecipuum est, satis longo tempore usurpentur. Multa enim medicamentorum varietas crebriorque mutatio tantum abest ut aegrum juver, ut ipsum potius in deteriorem &lethalem saepe statum praecipitet. OBSERVATIO X. Haud ita pridem Serenissimus quidam Princeps Lutetiis Parisiorum meum supra singularem casum requisivit judicium &consilium, quem hoc loco recensere operae arbitror pretium: illustrissimi stemmatis femina, duo deviginti annos nata, quae tum ob texturam corporis teneram aptamque membrorum figuram, tum ob eximiam ingenii animique alacritatem cuique se commendat intuenti, iam inte ab octavo aetatis anno multis catarrhalibas pectoris fanciumque defluxionibus, coryzam, tussim, raucedinem inducentibus tentata fuit, quae licet a febre cum alvi deiectione subsecuta solutae remiserunt, tussis tamen cum vocis quadam asperitate saepius recrudescens pertinacius inhaesit. Decimum supergressa annum crebra multaque saltatione, nulla tamen subsequente aut lassitudine, aut anhela spiratione, corpus strenue exercuit. Quindecim annos habenti exire primum recto ordine coeperunt muliebres purgationes, quae non multo post initis matrimonii legibus, ipsi gravidae substiterunt, &quum octimestre absolvisset gestationis tempus, primo noni mensis die parturire coepit enormi conatu, per duodecim horas durante; ad quem allevandum quater medici detrahi jusserunt sanguinem: &sic tandem insans prodiit enecatus, Lochia quoque dein rite fluxerunt, nihilominus decimo a partu die sollicitabatur tussi sicca, cum enormi capitis dolore aestuque febrili stipata, qua parcam pituitae non adeo viscidae exscreabat copiam, remanente oris quadam ariditate febreque quotidie recurrente. Haec contra mala varia remedia nihil tulerunt levaminis, ut potius lentescens ille viresque &carnosam corporis substantiam depascens calor, qui a pastu major fit, cum largo sudore quotidie affligat, nec non tussiculosa pectoris concussio, cum crebra pituitae ad puris indolem nunc accedentis exscreatione vehementer urgeat; licet ceterum respiratio sine raucedine facilis sit, alvique beneficium optime semper constet.