Latin
EPICRISIS CVM CONSILIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 345
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CONSILIO. Exhibet hic casus exemplar verae phthiseos, seu pulmonum exulcerationis, cum febre lenta ad hecticam inclinante; id quod multa validaque tussis, crebrior mucidae cum pure mixtae materiae rejectio, sudores colliquativi, tabida corporis viriumque consumtio, aestus volaticus &pulsus a sumtis cibis celerior testatum faciunt luculentissime, Quodsi autem hujus mali veram prosequamur originem, dubitare non licet, illud ipsum a nimia sanguinis, ob crebriores venaesectiones, jactura proxime esse deducendum. Etenim hac ratione humorum per omnes corporis, maximeque excretionibus inservientes partes mirum fuit turbatus; unde non modo vitalis ille cruor naturali temperie sua immutatus ac serosior factus formandis hinc inde stagnationibus opportunissimus existit, verum etiam pulmonibus a perpessis catarrhis crebriorique tussi jam antea debilitatis eo facilius labem inducere potuit. Digna enim est, (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.