Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 352
Unproofread scanNot analysed yet
gustatum amarum habent, spiritum non facile ducunt in ventriculo morsus percipiunt, alvi excrementa porracea, subnigra, arida sunt, aegres que descendunt; urina valde colorata est, ad nigrius vergens. Ad haec cruditate laborant, cibum detestantur, vigilant, moerent, melancholia agitantur, at in albiore arquato color est ex albo &viridi temperatus; mente sunt hilariores, cibos accipere primo eos piget, sed ubi coeperunt, naviter comedunt, facilius quam priores concoquunt; alvi purgamenta sunt alba, arida, cretacea, lotium reddunt crocinum. In utrisque corpus omne pruriginosum est, calor in naribus exiguus &moraax percipitur, gustatus amarorum non amarus lingua enim bile suffusa non sentit, dulcium vero amorus. Si nullius visceris calefactio fuerit evidens, sine noxa est, sed diuturnior. Si perseveraverit &viscus inflammatione vexatum suerit, in aquam intercutem desinit, multi &sine aqua intercute sudore colliquativo interierunt. Ex quibus adductis evidenter elucescere arbitrior, singulas fere corporis functiones in morbo hoc praeter naturam affici. Neque ratio e longinquo erit repetenda. Nam sicut sanus &vegetus functionum status a temperata &laudabili sanguinis &humorum crasi quam maxime dependet &sustentatur; ita e contrario si haec ipsa ab impuris &pro majori vel minori gradu corruptis humoribus vitiatur, non mirum est, actiones inde corporis nostri tum vitales, tum naturales &animales plus minus accipere detrimenti IV. Multo vero magis de bilis excrementitiae singulari partes Observationes circa tam fluidas quam solidas immutandi efficacia couvincera nos possunt variae de eadem apud auctores observationes. Ita sanguinem &constitu sanguis e vena icterici emissus spuma &consistentia flavus adparst, paret, teste Theodoro ZWINGERO, qui in ictericis quandoque ne guttulam quidem unicam rubicundi &storidi cruoris deprehendisse, sed sanguinem per venaesectionem curiositatis gratia emissum flavae jumentorum urinae similem non sine mentis stupore observasse scribit. Imo in femina quadam, inquit, summe icterica conspeximus sanguinem &urinam, quam crassam emisit, sibi invicem simillimam fuisse, post 15. vero dies, quibus icterus integre propemodum discussus fuit, sanguinem ad aliquod uncias extractum maxime rubicundum ac floridum exstitisse.