Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 353
Unproofread scanNot analysed yet
Neque viscera &intestina, ut pulmones &ventriculus naturalem colorem retinent, sed aeque ac pinguedo &membranae flavedine plus minus saturata tinguntur. Qua de re consuli possunt Zacutus LUSITANUS in praxi admirabili lib. III. PAISENIUS in M. N. C. ann. 4. obs. 194. &THONNERUS, qui in observat. lib. III. de ictero obs. 1. mentionem injicit cardinalis cujusdam Romani, ictero defuncti, cujus singula membra flava invenit. Insuper quoque ossa flavedine imbuta &arte quasi tincta in puero ex matre icterica nato deprehendit KERKRINGIUS in spicileg. anatom. cui symbolum suum addit DOLAEUS in Encyclopaed. medica lib. III. cap. VIII. ubi in viro quadragenatio, ictero demortuo, omnia tum abdominis tum thoracis viscera &ipsum cerebrum cum ossibus &cartilaginibus icterica tinctura i. e. flava adfecta Hanoviae vidit. Notatu praeterea dignissimum est, quod GALENUS &SEXTUS EMPIRICUS scribunt, ictericos ob oculorum colorem flavedine infectum omnia objecta flava intueri. De cujus observationis fide MERCURIALIS in praelect. Bononiensibus valde dubitavit, quia nec Celsus, nec Caelius Aurelianus, nec Aetius, ne Avicenna hujus symptomatis mentionem fecerint. Nos tamen bina exempla in aetate virili constitutis observasse testamur. Deinceps ad veram morbi icterici indolem accuratius di- Differengnoscendam &ad meliorem exinde ratione caussarum, even- tiae morbi tus icterici. (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) tus &curationis dijudicationem formandam haec monenda esse ducimus, quod multum hic affectus, per quem speciatim icterum flavum intelligimus, inter se differat. Namque constanti experientia comprobatum deprehendimus, alium valde esse contumacem ac diuturnum &defficulter admodum medicamentis expugnari, alium brevi tempore cessare &remediis facile cedere; alium dein perpetuo inhaerere, alium tantum statis reverti periodis &certas modo horas perdurare atque etiam in quibusdam esse anniversarium. Datur praeterea icterus vel idiopathicus, vel symptomaticus.