Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 360
Unproofread scanNot analysed yet
Ita in praxi aliquoties annotandi occasio fuit, febres, quae cum spasmis imi ventris, vomituque bilioso &intensiori aestu stipatae in corporibus hypochondriacis praevis iracundia suscitantur, ictero superveniente feliciter fuisse terminatas, quod jam olim confirmavit HIPPOCRATES, qui lib. IV. aph. 64. quibuscunque, inquit, per febres die septimo, aut nono, aut undecimo, aut decimo quarto icterus incidit, bonum &salutare, nisi dextrum hypochondrium obduruerit. Haud dissimili ratione icterus in febribus intermittentibus, inprimis sub paroxysmi initio exortus nullum portentit malum: nam illo finito &hic ipse evanescit. Qui vero inflammationi hepatis, vel duodeni aut ventriculi accedit icterus, in ancipiti aegrum esse significat. Saepe etiam gravidas circa ultimum gestationis tempus adoritur qui tamen tempestiva sanguinis missione facile supprimitur. Calculus in cystide fellea contentus, si insignis est magnitudinis, adeo ut totam ferme vesiculam oppleat, caussa saepe est icteri gravissimorumque symptomatum, quorum potissima sunt, dolor ardens circa scrobiculum cordis in latere dextro, tormina circa idem latus saevissima, nausea, vomitus, lipothymiae, respirandi difficultas cum lurido faciei aspectu. Qui vero si incidunt, periculosus morbi status est, qui tandem in ascitem definit lethalem. Hinc etiam aliquoties in iis, qui hisce symptomatibus defuncti sunt, dissectis totam vesiculam felleam calculis vidi refertam &circumiacentes partes, ut colon &fundum ventriculi, flavo colore contaminatas atque exterius, ob bilis forte acrioris per poros cysticos transsudationem corrosas. Ita quoque ratione asthmati convulsivo, quod plerumque hydropem tam thoracis, quam abdominis post se trahit mortiferam, saepissime caussam praebet vesicae felleae a subsistentibus copiosis concrementis calculosis repletio. §. XVIII. Ad nigredinem vergens icterus ob magnam eamque malignam, quae fixae, terrestris &acido- corrosivae indolis est, humorum corruptionem lethalia utplurimum infert symptomate, nec curari ullo, aut nisi summo negotio potest. Talis infestus quam maxime est senibus, &facile in marasmum, in cachexiam, tumores oedematosos, erysipelas malignum, sphęcelum, vel etiam in molestas denegerat haemorrhagias.