Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 361
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. IN curatione icteri prudenter &circumspecte adornanda priA mo statim caussarum, corporum, &temporis aliarumque circumstantiarum haberi debet ratio; siquidem pro singulorum diversitate, illa ipsa etiam aliam atque aliam postulat methodum. Quodsi enim, uti saepius ab ira, a validiori medicamento, aut veneno adsumto, vel per consensum ex colica spasmodica haemorrhoidali &hysterica evenire solet, icterus subito corpus invaserit &adhuc recens est; a vehementiori ductuum biliariorum per hepatis penetralia dispersorum strictura illum oriri, vero est simillimum, atque tum medicus primam indicationem exsequi studeat: nimirum, ut tensae &constrictae partes relaxentur adeoque bilis tam secretio suspensa, quam ejus ad intestina descensus impeditus naturali restituatur libertati, atque demum, ut bilis acrimonia, quae spasmorum genetrix est, mitigetur ac contemperetur. (Hoßm. Syst. T. IV. P. 4.) Dictis scopis obtinendis egregie inserviunt emulsiones, quales ex seminibus IV. frigidis mai. papaveris, &cannabis &c. quod ob sulphur vaporosum, quo prae aliis imbutum est, praecipue a SYLVIO commendatur, cum aquis sedariva virtute praeditis, ut florum tiliae, acaciae, primul. veris, lilior. convall. chamomill. vulg millefolii, cerasorum nigrorum, addita syrupi papau. albi portione, commode possunt parari.