Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 369
Unproofread scanNot analysed yet
paticos circuitum adjuvandi vim habeant, adeoque ad auspicaciorem nostri affectus curationem permultum conferant. Ego hoc fine saepius optato cum fructu usus sum cataplasmatibus, vel sacculis herba absynthii, marrubii, menthae, &floribus chamomill. rom. &vulg. repleris &ex vino Rhenano coctis, vel etiam emplastro saponato Barbette bene camphorato, aut diachylo simplici cum croco remixto. VIII. Sed in affectu nostro persanando alimentorum quoque Circa alisumma habenda est ratio, probeque dispiciendum, an aegri namenta. tura iisdem ferendis parsit, utpote non omnibus omnia conveniunt. Quod quidem potissimum observamus circa potum. Alii enim serum lactis, alii solam aquam fontanam, vel cum cremore tartari &saccharo, vel etiam vino Rhenano &succo citri mixtam, alii cerevisiam pro potu cum fructu sumunt, cum contra alii haec omnia respuant. De vino autem in genere tenendum suadeo, quod modice debeat dari; siquidem omne spirituosum plus nocet quam prodest. Inter cibos quam maxime sunt removendae carnes infumatae, pisces, placentae &cum buryro frixa, nec non omnia leguminosa, exceptis fructibus aquosis, ut sunt cerasa, ribes, cucumeres, pruna cocta, &c. qui utplurimum innocentis sunt usus. Ana (Hofm. Syst. T. IV. P. 4.) Ad praeservationem mali &svertendam recidivam aeris Diaeta ad mutationes, peregrinationes, ac sufficiens corporis exercitatio praeservationem uti- omne ferunt punctum; quibus largior congrui potus usus animique tranquillitas utilissime potest subjungi. Hinc nota mihi sunt lis.