Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 370
Unproofread scanNot analysed yet
exempla eorum, qui his omnibus prudenter adhibitis icteritiam pertinacem fugarunt felicissime; sicut contra diuturna experientia satis habeo comprobatum, vitae sedentariae &potibus spirituosis addictos, ut &eos, qui post motum fortiorem frigidum ingurgitarunt potum, &diuturno moerore fatigati sunt, non modo affectioni nostrae valde esse obnoxios, verum etiam difficije admodum ab ea penitus liberari. Denique non incongruum videtur, quam CELSUS. lib. III. cap. XXIV. in usum commendavit vivendi rationem subnectere: Per omne tempus, inquit, utendum est exercitatione, frictione, balneo, lecto etiam &conclavi cultiore, clauso loco, ut &ludis, lascivia, aliis, per quae mens exhilaretur. Ob quae regius morbus dictus videtur. Malagma quoque quod digerat, super praecordia datum prodest.