Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 372
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO II. Vir quinquaginta annorum, consiliarius intimus Hannoveranus, temperamento praeditus sanguineo animoque mobiliori, lautae &vinosae diaetae adsuetus, nunquam venaesectionem passus, incidit post usum aquarum Schwalbacensium, quas neglecta accuratiori diaeta biberat, in gravem diarrhoeam cum tetro oris foetore &truculentis intestinorum doloribus stipatam. Pessimis hisce symptomatibus sedatis in scenam prodibant dolores cardialgici, qui per totum dorsi tractum usque ad scapulam protensi per periodos multam figebant crucem; appetitu tamen somnoque integris permanentibus. Accedebant dein ictericae passionis indicia, quae flavo cutis colore, urina crassa &obscure bruna, linteamina croceo colore tingente, nec non fecibus albis, abunde se manifestabant. Tentarunt equidem medici ad tollenda haec mala plurima remediorum genera, sed irrito plane effectu: nihil enim profecerunt decocta aperientia, nihil purgantia, nihil martialia &amaricantia, tantopere alias commendata. Tandem ego consultus suasi usum acidularum Pyrmontensium, quae ad mensuram &ultra quotidie potae, interposito stomachicorum amaricantium &pilularum polychrestarum usu, &caussam &morbum cum symptomatibus sustulerunt felicissime. Hoc tamen notabile videtur circa hunc aegrum, quod sub ad b sub potu harum aquarum salubrium urina, quae alias tenuis &limpida mingi solet, croceo imbuta colore secesserit, neque prius evanuerit, quam affectu &flavescente cutis colore penitus sublatis.