Latin
OBSERVATIO II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 373
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Facile, credo, medicinae peritus perspiciet, huncce affectum firmam habuisse sedem in hepatis ejusque ductuum obstructione &sic ex liberiori bilis per hosce ductus ad duodenum transitu intercepto fuisse prognatum. Dolor acutus cum magna anxietate cardialgica, nec non gravativa lateris pressio vix aliunde suam duxerunt originem, quam a bile, quae ex stagnatione in ductibus &vesicula fellea acrior reddita per tenues, praesertim vesiculae tunicas transsudavit ipsasque ventriculi &intestinorum membranas valde sensibiles arrodendo ad spasticas concitavit stricturas. Transsudare autem bilem ex cystide fellea posse, testatur anatome, qua non semel sed aliquoties bilem instar guttularum dextrae ventriculi parti, vel colo inhaerentem, hasque partes penetranti flavo colore tinctas annotasse memini. caussa quoque hujus affectus quaerenda erit in nimia ductuum biliariorum, maxime cholidochi, a bile copiosius inibi stagnante distensione; etenim quum nervosis hisce partibus propter ramum intercostalem &vagum magna cum orificiis ventriculi, cum diaphragmate &ipso oesophago intercedit conspiratio, non mirum est, si altera harum partium praeter naturam affecta &omnes consentientes reliquae simili malo affligantur. Oris foetor accessisse videtur, quod forte ob bilis balsamicae defectum putrilago reliquiis chymi fuit inducta. Saepe etiam impurior &excrementitia in narium &faucium peristromate haerens lympha tetrum ejusmodi odorem exhalat, uti quidem videmus in carhexia &scorbuto affectis. 3) docet hic casus quam optime, non dari potentius, nec efficacius ad inveteratas obstructiones, in quibuscunque partibus debellandas praesidium, ipso aquarum salubrium usu, quae &copia aquae, &activo minerali principio instructae occlusostubulos aperiunt, atque hinc omnibus aliis pervulgatis &in pharSed maceutica re natis remediis praeferendae sunt longissime. necesse est, ut conveniens accedat vitae regimen, quo neglecto, contrarius saepe effectus sequitur, quod exemplo fontium Schwalbacensium satis evictum arbitror,