Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 386
Unproofread scanNot analysed yet
Verae &essentiales morbi cachectici notae hae sunt potisssimae: color cutis pallidus cum virore albicans &flavescens; corpus, paullo plenius &tumidius, tactu frigidum &molle adparens, neque minus infirmum &grave cum vacillatione crurum &anhelitu, praesertim sub adscensu scalarum disficili, pedum intumescentia ac inflatio, mentis torpor, animus deses, somnus gravis, palpebrarum intumescentia, pulsus tardus &mollis, urina alba &turbida. §. III. Equidem cachexiae nomen HIPPOCRATI ignotum fuisse videtur; ejusdem tamen non adeo obscura mentio &expositio sub morbis lienis lib. de intern. affection. paragrapho 37. &35. legitur. Omnium optime vero a CAELIO AVRELIANO &ARETAEO specialibus &propriis signis haec morbi species, cum subjunctis caussis, delineatur. Quare pretium erit operae, quae de iis prodiderunt, huc adponere. Primo CAELIVS AVRELIANVS lib. III. cap. VI. haec profert: Cachexia, sive malus corporis habitus nascitur intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicantis, aut post aegritudinem tardae resumtionis caussa, item ex purgantibus saepissime datis, vel ex saxea duritie hepatis, aut lienis; vel ex fluxu haemorrboidum longissimi temporis, item ex febribus longo tempore corpus afficientibus, aut materiae purulentae collectionibus, aut vomitu post cespertinos cibos, &his similibus. Est autem ipsa quoque passio saepissime hydropis antecedens caussa aut macularum in superficie corporis; sequitur cachecticos pallor subalbidus, aliquando etiam plumbeus color, debilitate tardus ac piger corporis motus cum inflatione inani, aliquibus etiam ventris fluor cum febricula in plurimis latente, quae circa. vesperam magis augetur; pulsus croDigit creber ac tensus, cibi fastidium &vini major appetentia, urina fellea &extensio venarum. Dein ARETAEUS lib. I. cap. XVI. hunc morbum ita de Ab Aretaeo scribit: Cachecticos sequitur corporis gravitas, pallor subinde repe descripta.