Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 387
Unproofread scanNot analysed yet
tens, venter flatibus refertus, oculi concavi, somni graves, torporem afferentes; stantibus pedes intumescunt. In ventre ac in omni corpore caloris imbecillitas est, ad omne opus abjectus &prostratus animus; sudor pruriginosus, tarde spiritum ducunt, arteriarum motus languidi, debiles ac frequentes sunt. Extrahitur morbus in multum tempus; intestinorum difficultas adest continua. Alimenti elaboratio ad coctionem pertinens debilis admodum atque invalida est. Labis hujus caussae sunt: haemorrhoidum suppressio &consuetorum vomituum retentio &ab exercitationibus quies, &ab ingentibus laboribus otium. Quem in genere cachexiam dicunt morbum, is in virginiCachexia bus, quae nondum menses expertae sunt, aut si ipsi inordinati &in virginiparciores fluunt, chlorosis denominatur itemque morbus virgibus dicitur neus &febris alba; de qua maxime agit HIPPOCRATES ubr chlorosis. de virginum morbis, nihilque aliud, quam cachexiae species est, iisdem, quibus cachexia, signis sese prodens: Facies enim est pallida, interdum subflava, labiorum insolitus pallor, oculorum subsistentia, palpebrarum livor, ingens membrorum lassitudo, animi torpor, pedum frigus, gravitas &ad movendum inertia, adpetitus dejectio, cum nausea &vomitu, somnus turbulentus, pulsus languidior; urina citra colorem mingitur valde aquea inprogressu turbida. Accedunt frequentissime, praesertim sub scalarum adscensu, respirandi dissicultas, cordis tremor &palpitatio, intumescentia &inflatio pedum. Saepius quoque junguntur pathemata cardialgica cum intercurrentibus capitis doloribus &animi deliquiis. VI. Quod caussam nostri morbi ejusque accidentium proxi- CaussaproCec 2 mam xima. mam attinet, haec ipsa quidem consistere videtur in nimia sanguinis impuri &humorum viscidorum ac minus spirituosorum abundantia, ob naturalem tonum, vigorem &robur partium solidarum, maximeque viscerum chylificationi, sanguificationi &depurationi inservientium valde labefactatum in corpore collecta.