Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 388
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ob partium fibrosarum &vasculosarum atoniam lentior &tardior fit sanguinis circuitus, &hinc secretionum aeque ac excretionum negotium saluberrimum imminuitur; unde sordes excrementitiae, viscidae, biliosae, salsae &serosae, quae in hepatis &renum colatorio secerni &foras ejici debent, maxima ex parte reteniae impurum plane ac intemperatum reddunt sanguinis serum &succum nutritium. Temporis successu fibrae motrices illius subcutanei cribri aeque suo naturali privantur robore; quare hae sordes minus rite &feliciter per cutis colatorium colari possunt ac rejici; unde in corpore reticulari, cuticulam &cutim intercedente, a tincto sero pallidus, subviridis &flavescens color cum aliquali corporis intumescentia suboritur, ipsaque nutritio penitus depravatur. Et quoniam sub tam depravato sanguinis &humorum statu subtilissimum illud ac tenuissimum cerebri &nervorum fluidum, quod veteribus naturae, recentioribus spirituum animalium nomine veniens fibris solidis vigorem &vim elasticam conciliat &functionibus quoque animalibus praeest, non amplius a sanguine &lympha probe temperata &pura, sed multis aquosis, viscidis &vappidis contaminata sordibus nutritur ac sustentatur; consequens omnino est, ut illud ipsum insignem contrahat labem ejusque vis ac energia tam in animalium quam vitalium actionum negotio mirum quantum labascat &imminuatur. Unde non mirum videri debet, si ingens corporis gravitas &languor, adpetitus prostratio, ad somnum &soporem proclivitas, animi tristitia sensuumque torpor simul juncta infestant. VII. Ad tantam vero sanguinis &humorum dyscrasiam &quae abhinc proxime emergit, cachexiam maxime omnium viam atae sunt: pandit habitus corporis a natura valde laxus &spongiosus, qui habitus corin fibrarum motricium mollitie, vasorum exilitate &copia ten- poris spondinumque tenuitate confistit. Quare etiam sequiorem sexum giosus. prae virili omnesque eos, qui sanguineae &phlegmaticae sunt complexionis, prae aliis nostro morbo valde observamus obnoxios.