Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 392
Unproofread scanNot analysed yet
Sed eadem inala non tantum virgines &juvenculas, sed &conjugatas, quin imo seniores eo corripiunt tempore, quo fluxus mensium secundum naturae ordinem solet cessare, vel ubi illae ex quacunque alia caussa fuerit sufflaminatus. Nec dissimili ratione in sexu nobiliori consuetus haemorrhoidalis fluxus suppressus, qui robur ac tonum partium dejiciendo, vasa pravorum succorum copia implet, ad affectum cachecticum concurrit. XIII. Verum enim vero, nihil quoque frequentius evenit, quam ut post enormes &fere incompescibiles, sive per uterum sive per venas sedis haemorrhagias, nec non per graves vulncrationes, chronici &rigidi sic dicti valdeque pertinaces morbi, quales sunt cachexia, leucophlegmatia, anasarca, oedemata pedum, vel etiam atrophia, cum summo virium languore, enascantur. Sicut enim omnes partium functiones, ubi secundum naturae ordinem fieri debent, a convenienti sanguinis probe temperati copia ejusque libero per omnes canales progressu &circulo sustentantur, &inde robur ac vigorem suum accipiunt: ita necesse est, ut, exhausto paene vitali ejusmodi fluido, ingens partium &viscerum fiat imbecillitas, &ingens functionum praestandarum laesio ac imminutio. Maxime omnium vero ventriculus cum adnexo intestinorum canali suos patitur manes, quippe cujus atonia &imbecillitas imminutam quoque concoctionem &ob corrupta alimenta multas parit cruditates, quae in venas &habitum corporis transeuntes non modo vitiosam efficiunt nutritionem, sed &ipsa viscera sanguificationi humorumque depurationi dicata, ut sunt hepar, lien, renes, &c. insigniter laedunt, &quo minus munere suo rite fungi possint, prohibent.