Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 393
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit &illud, quod deficiente iusta sanguinis maximeguinis &humorum copia minima &capillaria vasa, que ea, quae tum secretioni utilium, tum excretioni inutilium succorum inserviunt, non aperta maneant, concidant &angustentur, adeoque longe magis suo defraudentur munere; unde ingens impuritatum origo. XIV. Nec aliam subesse puto rationem, quam nimiam boni &Morbi praelaudabilis sanguinis jacturam, quod ii potissimum, qui a longis gressi &morbis, maximeque a febribus &dysenteria nondum plenius perversae convaluerunt, sed adhuc imbecilles plus ciborum ingerunt, curationes. quam languida ventriculi actio digerere potest &in bonum succum transmutare, cachexiae admodum sint expositi. Quod mali, experientia teste &antiquissimis medicorum consentientibus, &illis frequentius evenit, qui per pravas &imprudentes morborum curationes, quales cum fortioribus purgantibus, vel etiam adstringentibus ad nimias haemorrhagias, &paroxysmos febrium supprimendos instituere solent, nimis sunt debilitati. Etenim, pessimae omnino indolis ista sunt medicamina, quae vires, in quibus omnis naturae energia residet, nimium exhauriunt. Et talem censum iure prope suo subeunt drastica evacuantia &quae minimos tum inutilibus excernendis tum humoribus depurandis dicatos canales constringunt &obstipant remedia, quibus imperiti medici non modo nostrum affectum, sed &alios plures eosque lethales morbos accersunt saepissime. Quoniam nostrum affectum cum aliis morbis multum in- Differentercedit affinitatis, operae erit pretium, ut enodemus, in quantiae catum illis accedat, in quantum discrepet. Primo itaque sciendum chexiae ab est, cachexiam a chlorosi &fluore albo quoad essentialem moraliis morbi indolem minus differre, sed tantum quoad sexum &subjebis. ctum, sivi sedem caussae, quae in nobiliori sexu in ventriculo &hepate. in sequiori vero in his &utero simul quaerenda est, aliDdd (Hofm. Syst. T. IV. P. 4.) qua CAP. XIII. De caebexia &chlorost. qua ex parte discrepare. Neque minorem cachexia cum cacochymia alit convenientiam; siquidem haec aeque ac illa ingentem impurorum humorum in vasis supponit praesentiam, tantum quod magis ab intemperantia &primae digestionis vitio, quam a prava reliquorum viscerum naturalium constitutione enascatur; unde ex majori cacochymiae gradu, qui in nutritione depravata consistit, ad cachexiam demum fit transitus.