Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 397
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si vero non suffecerint, post ejusmodi praeparationem evacuantia subjungenda veniunt, quae ex myrrha, gummi ammoniaco, extracto rhabarbari, absynthii, panchymagogi Crollii, cinnabari, succino &sale succini, sumtis ad drachmam dimidiam aequalibus partibus parantur. Ex scrupulo uno possunt formari pilulae viginti, totidemque adsumi. Spectant huc etiam prae omnibus aliis nostrae pilulae balsamicae, quae tonum &robur ventriculi labefactatum simul egregie restituunt &confortant; vel etiam in forma liquida infusum vinosum apparari potest ex radice pimpinellae, armoraceae, cichorei, rhabarbaro, agarico, corticibus aurantiorum recentibus, summitatibus centaurii minoris, cremore tartari &passulis minoribus, quod quotidie in aurora per dies decem sufficienti quantitate erit hauriendum. Neque minorem spondet efficaciam aqua Sedlicensis ad libram dimidiam cum syrupo florum persicorum, vel cichorei cum rhabarbaro, aut rosarum solutivo ad unciam unam alternis diebus per vices potata. Si vero alvi nimia est strictura, consultius est, per leniter evacuantem potionem mannatam, quam mannae electae unciae duae, cremoris tartari drachma una, rhabarbari &nitri purif. drachma dimidia, in aquae fontanae unciis octo soluta constituunt, sordes educere. III. Expurgatis sic probe primis viis, operam navare oportet Obstructiomedicum, ut totam humorum massam puriorem &fluidiorem nes quomoreddat, atque infarctos emunctoriorum canaliculos aperiat, do reseranquo eo melior sanguinis &seri fiat deporatio. Cui scopo dae. obtinendo inserviunt decocta, ex radice sarsaparill. chinae, scorzonerae, cichorei, rasura ligni sassafras &cinnamomo parata, quae dilutiora potui ordinario possunt dari, concentrata vero mane in lecto ad perspirationem liberiorem promovenCAP. XIII. De cacbexia &eblorost. vendam adsumi. Juvabit quoque interdum mane in lecto sudorem exspectare, qui elicitur, si essentia succini &pimpinell.