Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 398
Unproofread scanNot analysed yet
cum tinctura antimon, &liquore cornu cervi aequali pondere sumta ad quadraginta guttas ex decocto calido propinatur. Nec incongruum erit, pro re nata ad diuresin ciendam tincturae tartari drachmam unam cum decocto interponere. IV. Maxime omnium vero ventriculi habenda est ratio, cujus tono roborando aptissima sunt elixiria sic dicta stomachica; quae inter eminent, elixir Michaelis stomachale in B. Parentis mei thesauro pharmaceutico descriptum, nostrum balsamicum in notis ad Poterium propositum, sal volatile oleosum cum tinctura tartari remixtum, elixir stomachale ex essent. gentian. rubr. &corticum aurant, recentium, nec non elixir balsamicum ex estracto centaur. min, cardui bened. absynth. gentian. myrrha, succino, croco, corticibus aurantiorum recent. sine menstruo spirituoso cum tenui salis tartari lixivio paratum. Quae medicamenta, maxime si inter epulas, vel statim a cibis sumtis offeruntur, non modo ad alimentorum digestionem blandamque chyli spirituascentiam conciliandam, verum etiam ad naturalem &balsamicam humorum temperiem restituendam viscerumque tonum roborandum, magnae miraeque sunt efficaciae; sed ut paullo diuturnior usus accedat, necesse est. Quodsi hisce remediis morbus rebellis cedere nolit, ad aquas minerales, quarum eximius in cachexia tam virili quam feminina usus est, deveniendum erit. Om nibus tamen hoc fine longe praeferendas esse puto acidulas Pyrmontanas; quibus ego non semel sed saepius chlorosin ex mensium obstructione enatam, in corporibus etiam adspectu tenerioribus cuEjusdem cum hisce virtutis sunt fontes Spadani, ratam novi. utpote ambo subtilissimo martiali elemento imbuti non modo spissos humores fluxiles &mobiles reddunt, atque obstructos emunctoriorum mentus reserant, sed &tonum ac robur viscerum augendo, sanguinis per universum corpus circuitum egregie promovent.