Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 406-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Hanc morbi historiam eo potissimum fine hic inserere placet, ut dilucide appareat, qua ratione per inordinatum vitae genus natura debilitari &ad graves morbos, qui non statim se exserunt, sed succedentibus demum annis praesertim graviori animi affectu accedente emergunt, disponi posse. Deinceps sciendum, sub tali corrupto morbi statu tantaque naturae imbecillitate vix ullam medicamentis, etiam praestantioribus, superesse locum, sed omne, quod medicus tentare &efficere potest, id temperatis &lenioribus diaeteticis debere perfici, quippe quae optimum ejusmodi aegrotantibus dant levamentum. Graviter itaque errantii medici, qui adversus tam sonticum morbum multis &validioribus remediis pugnandum esse sibi persuadent.