Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 407
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Vir generosus, quinquaginta &aliquot annorum, consti- Cachexia a tutionis sanguineo-phlegmaticae animique tranquillioris, lucu- male curabrationibus cum vita sedentaria junctis admodum deditus &ta quartainde a multis jam annis defluxionibus catarrhalibus &rheu- na lethalis. matismis cum latente febricula obnoxius, incidit autumnali tempore in febrem quartanam, quae post sex septemve accessiones electuario quodam ex china china confecto discussa, sed post aliquot tempus bis reversa eodem medicamento promte debellata fuit. In hujus vero locum successit corporis totius languor, appetitus prostratio, ingens a sumtis cibis praecordiorum compressio, somnus paucus ac turbulentus &insigne virium decrementum; quibus demum supervenit cum palpitatione cordis &pulsu intermittente dyspnoea, sub corporis motione &adscensu scalarum molestissima, nec non pedum intumescentia. Quum itaque uxor anxie meum efflagitaret auxilium, eo morbi caussa, quam praecedentem quartanam esse augurabar, &aegrotantis natura probe perspecta, difficilem mox curatu morbum iudicavi; suasi tamen, ut praeparato prius bene corpore fontes Egranos tepefactos cum congruis tam roborantibus visceralibus, quam laxantibus medicamentis biberet, ob aëris mutationem peregrinationem institueret, &,quam rarius antea adhibuerat, sanguinis detractionem, singulis anni quadrantibus admitteret. Sed hisce minus rite observatis, quum alius medicus fine horum remediorum ope levamen promitteret, aeger non multo post in pejorum statum coniectus, tiz. jectus, viribus decrescentibus &lipothymiis subinde intercurrentibus, demum succubuit.