Latin
EPICRISIS CVM CVRATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 409
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS CVM CVRATIONE. Ex variis subinde caussis statum enasci cachecticum, attenta observatione &experientia abunde satis intelligimus. Equidem principalis &proxima hujus mali caussa in vigore &robore solidorum, quo circulantur &depurantur fluida, deperdito consistit; attamen quae huic principaliori progignendae serviunt mediatae &occasionales caussae non unius ejusdemque sunt generis. In nostro casu vires solidarum partium destruxisse videtur tum potus in febre &extra ipsam immodice adsumtus, tum nimia sanguinis per effrenem haemorrhagiam amissio. Non semel enim sed saepius experiri mihi licuit, homines phlegmaticos &obesiores, qui strenui sunt potatores, in haemorrhagias &quandoque etiam in paralyticos affectus longe incurrere facilius, quam quidem eos, qui calidioris &siccioris sunt temperaturae vix aliam ob rationem, quam quod a nimia seri copia facile infarctus fiunt viscerum sanguineorum, qui liberiorem sanguinis circuitum intercipiendo, ejusmodi congestiones &metastases sanguineas efficiunt. Et inde quoque fieri observamus, ut procera ej ismodi subjecta a nimia ciborum &cerevisiae ingurgitatione progressu temporis macie valde extenuentur &demum sub plenaria virium &adpetitus prostratione in atrophiFff (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4. am lethalem incidant. Si curationem respicimus, frustranea omnis est medicina, nisi in tempore hi heluones sibi temperant. Optimam tamen locant operam rhabarbarina &elixiria blanda stomachica, digestionem roborantia, quorum compositionem jam supra in ipsa curativa methodo docuimus.