Latin
EPICRISIS CVM CVRATIONE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 410
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Duodeviginti annos nata virgo generosa, cui ante biennium exire primum recto ordine coeperunt menstrua, sed non multo post, quum iterato fluxu panem butyraceum calidum lacque frigidum adsumsisset, substiterunt, varias abhinc incurrit rectae valetudinis laesiones; quales potissimum sunt, pedum gravitas, movendi impotentia, dolor circa praecordia post sumtum cibum pressorius &constringens, tantaque spirandi difficultas, ut vix per scalas adscendere valeret. Alvus praeterea est adstrictior &flatibus, sinistrum praecipue latus distendentibus, turgida, facies pallida, pedes sunt tumidi &gelidissimi, pulsus arteriarum in manibus debiles, circa collum contra vehementiores; conjunctis simul per intervalla capitis doloribus atrocissimis. Vt igitur promoveretur, quae usque huc suppressa fuerat mensium fluxio, adhibita quidem sunt, cum repetitis in pede venaesectionibus, medicamina varii generis euporista, sed nullum ab omnibus misera tulit levamen. Neque ferre poterat pediluvia, quamvis temperatiora; quippe quorum usum mox cordis palpitatio, &leviuscula animi defectio insequi videbatur. Quare ut tandem a tantis liberetur malis, meum aegrotantis mater imploravit auxilium, &ut curam vernalem praescriberem vehementer a me petiit. Ego itaque suasor fui, ut primo omnium pedes aegra in perpetuo servaret calore &praemissis eorundem cum panno asperiori frictionibus, e vena tusa sex minimum cruoris uncias emitteret; post haec vero per decem dies singulo mane hauriat nodulum, talis compositionis: Rec. rad. Zedoariae, aristoloch: rotundae, vincetoxici, ana unciam dimidiam, herb. melissae manip. unum, flor: cheiri pugill. quatuor, rhabarb. drachmas sex; folior: sennae sine stipit. limat. martis, ana drachmas tres, cinnamomi, anisi stellati ana drachmas duas, cremor. tartari unciam dimidiam, passular. minor. uncias tres. C. D. S. species pro una &dimidia vini mensura. Dein el xirium nostrum vit cerale ad sexaginta guttas in prandio assumendum obtuli, &denique ut loco cerevisiae secundariae, cui hactenus adsueverat, cerevisiam bene coctam &lupulatam biberet, corpusque, quantum fieri posset, motu &labore saepius exerceret, commendavi.