Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 417
Unproofread scanNot analysed yet
Redibant quoque menses circa starum tempus, sed tantum viscidus instar loturae carnis liquor parciori effluebat copia; qui tamen essentia succini, myrrhae &croci successu temporis desinebat &sanguis naturalis reddebatur. EPICRISIS. Fontes Lauchstadienses aquam vehunt puram &subtiliorem, sulphurei odoris, croco martis tenuissimo imbutam; quae hinc etiam ab injectione gallarum mox purpureum &postea atrum induit colorem. Scripsi olim de viribus &proprietatibus horum fontium, quorum ego inventor sum, integrum tractatum, &certa adseverare fide possum, iisdem loco balnei decenter adhibitis atrocissimos dolores, membrorumque contractiones, cum malo ischiadico fuiss sublaas. Interne pariter eximii sunt usus; siquidem cum debito regimine, &sufficienti corporis motu potatae febres chronicas, asthma &foeminarum quoque chlorosin fugarunt felicissime. Equidem multi, etiam celebriores nostri temporis medici, ex marte praeparata remedia in morbis, ubi viscerum oppilationes &infarctus suspiciendi sunt, propter vim majorem adstrictivam solent reformidare, &inter medicamina infida minusque tuta referre, quum contra alii, iique non minoris eruditionis &famae viri, illa ipsa non modo secura &innoxia celebrent, sed &instar panaceae in hypochondriaco &cachectico malo summe commendent. Verum, ut meam interponam sententiam, nihil ex martialibus damni pertimescendum arbitror, dum modo cum vehiculo satis largo &diluto sumantur &corporis simul jungatur exercitatio. Multo vero minus periculi alunt ipsi fontes, qui tenue martiale principium recondunt, &tenuissimum illud phlogiston elementum ex terrae sinubus imbibunt; Ggg (Hoßm. Syst. T. IV. P. 4.) ed by Goog bunt; quod quidem in dictis Lauchstadiensibus facile deprehenditur, quando hae aquae diutius in vasis majoribus stagnant. Tum enim crocum deponunt flavum, qui cum aequali salis ammoniaci portione sublimatus flores dat instar croci subtilissimos. fortem &gratum odorem spirantes; ex quibus cum spiritu vini rectificatissimo tinctura martis flavescens, magni usus, extrahitur pulcherrima.