Latin
OBSERVATIO IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 418
Unproofread scanNot analysed yet
Venaesectionem quod in brachio celebrandam suaserim, hae me impulerunt caussae. Nascuntur praecipue hi morbi a nimia sanguinis abundantia, qua universus humorum circuitus &cum eo salutares excretiones retardantur. Quum itaque viderim, in hac aegrota brachii venas sanguine esse turgidas &respirationem, ob sanguinem ad pectus congestum, difficiliorem, in supernis partibus, quia inferiores id ipsum prohibebant, venam aperiri jussi; maxime quum meminerim, jam olim Hippocratem in statu cachectico &hydropico venaesectionem lib. de diaeta acutor. his verbis commendasse. Si difficulter spiraverit hydropicus (anasarcoideus) &tempus vernum fuerit, &simul aetas viguerit, &virium robur adsit, de brachio sanguinem detrahere oportet.