Latin
OBSERVATIO X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 418-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO X. Dum haec scribo, incidit in manus peculiaris de tumore pedum oedematoso retropulso casus, quem cum benevolo lectore communicare operae existimo pretium. Est scilicet virgo generosa, viginti annos nata, habitu corporis laxiori animoque sensibiliori praedita, quae ante annum pedum laboravit oedemate; ad quod abigendum quum ex medici consilio cerussam exterius applicasset &pediluvia quoque cum thermis Hirschbergensibus per sex hebdomades adhibuisset, evanuit quidem tumor, sed in ejus locum circa instans mensium tempus atrocissimi capitis &dorsi dolores cordisque anxietates cum insigni pedum frigore corporisque universi languore iunctae successerunt: quae pessima symptomata redeunte menstrua periodo ita ingravescebant, ut aegra motibus spasmodicis agitari &prae nimia pectoris constrictione asthmate convulsivo affligi videretur.