Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 425
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus colligi licet, ingentem lymphae ob vasa lymphatica vel hydatides disruptas esse extravasationem viscerumque inundationem, qua haec ipsa temporis successu in plenariam abeunt corruptionem. VII. Quoad illam speciem, quae tympanitis, itemque hydrops 3) tympanitis. siccus appellari soler, lubi abdomen valde tensum &inflatum ad palmae percussum instar tympani edit sonum, sciendum est, eam symptoma potius anasarcae &ascitis, quam certam hydropis speciem esse dicendam. Haec vero si jungitur, ut fere plerumque in ascite evenit, pessimum &incurabilem denorat statum, qui vel a flatibus intra intestina coercitis, vel a vapore, ex aqua in abdomine extravasata exhalato oriundus abdominis musculos ita a tono suo dejicit, ut penitus elanguescant. §. VIII. Vt autem plenius adhuc rectiusque de gravissimi nostri Historia morbi natura indoleque pateat, operae erit pretium, ejusdem morbi. initia pariter ac incrementa cum symptomatibus rite exponere, quae ita se habent. Primo tumor occupat pedes, qui succedente tempore ad femora, inguina, ilia, abdomen &ad scrobiculum usque cordis pertingit. Interdum venter aqua turgidus ita prominet, ut pedes vix cerni queant &abdominis ruptura sit metuenda. Progressu temporis aqua in scrotum quoque descendit, illudque saepe ad capitis magnitudinem inflat. Neque scrotum solum, verum ipse etiam penis cum praeputio ita intumescit, ut intorqueatur lotiique excretioni injiciatur remora. Vbi manifesto deprehenditur, aquam, quae penem diftendit, ex vicina inguinis regione cutim inter &carnem penis Hhh (Hoßm. Syst. T. IV. P. 4.) i i atiae e ietear nuanis sese insinuare; contra vero quae scrotum in tumorem elevat, plerumque ex abdomine per peritonaei, processus delabi. Aliquando tamen etiam, maxime in leucophlegmatia &anasarca laborantibus evenit, ut aquosus humor in partibus circa inguina collectus sub communibus testiculorum integumentis se inserens tumoris in scroto caussa existat, abdomine aquâ prorsus vacuo.