Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 426
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen in omnibus hydropicis scrotum tumorem concipit, sed quosdam eorum sine omni eius intumescentia demortuos novi. In feminis inguina similiter tumida fiunt, &ipsa uteri vagina ab aqua saepe elongatur, ut procidat. Dein commune hydropicorum symptoma est dyspnoea, quae post vehementiorem corporis motum &noctu potissimum exacerbata, ob facilem aquae abdominalis sub situ decliviori adscensum, suffocationis metum subinde minatur; unde, si liberius respirare miseri volunt, corpus mox elevare &in lecto potius erecti sedere, quam decumbere coguntur. Mirum quoque vexat tussis, sicca utplurimum &nonnisi inane tussiendi desiderium mentiens, dum acris salsaque lympha, in uuiverso corpore peccans laryngis praesertim &bronchiorum fibrillas membranaceas stimulat, irritat, convellit. IX. Posthaec notabile est, in anasarca urinam mingi tenuem &albam, in ascite paucam &crassam, cum copioso sedimento rubro lateritio. Potui quoque urinae quantitas inter initia hydropis utplurimum respondet, alvus laxa est &ciborum adpetentia bona; quae tamen omnia ingravescente malo deficiunt. Vrget praeterea inexhausta &clamosa sitis, de qua recte ceeinit Poeta: quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. Iungitur autem haec nimia potandi cupiditas ob has potissimum rationes: tum quod salivalis latex ob glandulas salivales obstructas deficiens fauces aridas irrorare amplius non potest, tum quod ea, quae adfluit saliva viscida salsaque est, &ab aestu febrili mox exsiccatur. Febris enim in pejori morbi statu nunquam fere sere non adjungitur lenta atque continua, ex pulsu, qui parvus fertur &crebrior, satis conspicua, quae carnem supernarum partium una cum viribus sensim paullatimque depascens mortem denique procurat.