Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 427
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps in anasarca aeque ac ascite insignis saepe pruritus in partibus pedum membranaceis percipitur &pedes quoque maculis lividis &vesiculis observantur obsiti, ex quibus apertis serum effluit sua acredine partes rodens, vel etiam inflammans, unde non raro prodeunt mali moris ulcera, quae teste Hippocrate lib. VI. aph. VIII. difficulter sanescunt &consolidantur; utpote adfluxus acris seri major est ac copiosior, quam ut remediis lenientibus &siccantibus possit mitigari. Atque huic speciei hydropis praecipue adsociatur febris, quae ab inflammatione intestinorum, praesertim per drastiea remedia inducta, originem trahit, cui horror demum &rigor superveniens sphacelosae &funestae viscerum corruptionis praebet indicium. His ita expositis progrediendum nunc erit ad ea, quae sectio hydrope demortuorum nobis sistit perlustranda. Et primo quidem, quod hepatis viscus attinet, ex M. N. C. &BONETI sepulchreto aliisque anatomicorum libris constat, illud plerum que morbidum fuisse repertum &nunc quidem pallidum &fere exsangue, nunc tumidum &atrum, tensum, scirrhosum hydatidibusque repletum, cum vesicula fellis, materiam aut aqueam &minus amaram, aut spissam &in calculos concretam continente. Speciatim vero hepar in junioribus in globum quasi contractum &induratum, ut sub cultri incisione strepitum ediderit, &in tympanitide aridum &instar corii corrugati torrefactum se annotasse referunt HORSTIUS lib. III. obs 9. &Licet contra varia apud RUYSTULPIUS lib. H. cap. 36. CHIUM in observat. &BONETUM in lib cit. prostent exempla, ubi hoc viscus sine omni labe adparuit sanum: quod itidem RIVERIUS in observat. comi iunicat. IV. testari videtur, quin in hydropico quodam, hepate satis bene constituto, solum lienem reperit corruptum &totam fere ipsius substantiam bili atrae similem. Dein, quoad reliquaviscera notandum occurrit, omentum in dissectis ascite defunctis u.