Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 440
Unproofread scanNot analysed yet
In his vero septentrionalibus locis id mali, experientia teste, frequentius contingit: quod etiam post febres epidemicas in nostra urbe &circumiacantibus locis gressantes saepissime ortum observavi, maxime in plebeiis, qui convensentibus remediis &medicis fuerunt destituri. Idem quandoque in iis evenit, qui in acutis febribus, ad restinguendum aestum &sitim, nimium potum ingurgitarunt, nec per diuresin vel diaphoresin satis reddiderunt. Ex mercuriali porro salivatione imprudenter tractata sanguinem in serum colliquescere &tono partium motricium deperdito tumores succedere hydropicos, non rarum est. Nec denique ex censu caussarum excludenda puto fortiora purgantia, quibus non modo viscerum tonus destruitur, sed vires quoque nimia feri per triginta vel plures in uno die dejectiones amissione mirum labascunt &loco sanguinis probe temperati nonnisi humores crudi in venis progignuntur. XXV. Neque silentio praetereundum est, a scabie, arthritide, vel podigra retrocedente, aut incongruis medicamenris retropulsa, nec non ab antiquis ulceribus &fonticulis subito consolidatis hydropem tum pectoris tum asciten saepius prognasci Quid? quod a tumore pedum oedematoso, quacunque de caussa intra corpus represso, praecedente gravi pectoris oppressione &anxiatate id mali inductum observavimus. Namque serum illud spissum &vappidum, quod in pedibus stagnavit, dum inducta ipsis strictura sursum repellitur, a venis sanguiferis receptum ad praecordia fertur. Ibi ex dextro cordis ventriculo cum reliqua humorum massa in arteriam pulmonalem ejusque ramulos pulsum hos tanta copia replet, quae, comprimendo simul vesiculas pulmonales, irruenti aëri resistit, ejusque ingressum, ad propellendum per venas sanguinem sufficientem remor tur.) Ergo regurgitat sanguis ad dextrum cordis ventriculum eumque distenden do summam cum spirandi difficultate parit anxietatem.