Latin
CAPVT XIV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 441
Unproofread scanNot analysed yet
Quum itaque hac ratione sanguinis per pulmones cursus valde sit tardus ac impeditus, non modo serum per poros in cavitate pectoris &per vasa lymphatica, quae in pulmonibus abundantissima sunt, secedit &extravasatur, verum etiam inde sanguinis progressus in toto venae cavae systemate quadantenus sistitur ac retardatur, ut ideo non mirum esse debeat, quare in inferioribus quoque partibus ingentes seri contingan stag iationes &extravasationes. §. XXVI. Hisce quoad aethiologiam accuratius paullo consideratis Differentia atque perspectis, ordine jam sequitur, ut, ad recte instituendam hytrovisa curationem, hydropem ab aliis tumoribus aque sis probe d scer reliquis tunamus. Primum itaque hydrops non debet confundi cum tu- moribus moribus pedum oedematosis, urpote qui in sanis etiam, molliori aedematosis. &spongiosiori carne instructis vitaeque sedentariae dediis sine omni periculo contingunt. Eiusmodi tumores oedemat si feminis etiam, dum utero gerunt, valde sunt familiares, sed cum foetus exclusione sponte cessant, neque ullam medicinam exspectant. Fiunt videlicet ob insigniter dilatatum uterum, qui venam cavam inter lumborum vertebras collocatam comprimit, ut sanguis consueta libertate adsurgere nequeat. Neque insolitum est, a solis flatibus, intestina valde distendentibus ob compressionem vasorum iliscorum tumores in partibus infernis prognasci, qui restituto intestinorum robore &flatibus expulsis ex facili remittunt. Videmus quoque, a nimis diuturna &tensoria sub longiori equitatione femorum compressione, ob interceptum liberum sanguinis circuitum, pedum tumores interdum suboriri. KkE §. XXVII. (Hoffm. Syst. T. IV. P. 4.) §. XXVII. Dein quoque probe observandum est, ne asciticae mulieres cum gravidis confundantur. Discerni vero ab invicem facile possunt: namque in gravidis color faciei vividus est, abdominisque tumor inaequalis &sursum ad praecordia vergens. In