Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 472
Unproofread scanNot analysed yet
Mutato vitae genere, quum a vita valde laboriosa ad quietam transiret, non modo dolores &praecordiorum anxietates, sed tussis Digitized by C oogl tussis quoque &spirandi angustia tanta cum vehementia ingravescebant, ut per fenestras nonnunquam liberiorem anhelare aërem debuerit. Accedebat dein pedis &femoris sinistri intumescentia, quae scrotum simul valde distendebat, alvus &appetitus satis bene constabant, &urina mingebatur flavescentis coloris tenuis. Tandem cum data occasione in nimium effusus risum pectus vehementius commoveret, mox de summa spirationis angustia conquerens in horas soffocari videbatur &sub debili &inaequali arteriarum pulsatione per validam tussim ejiciebat sputum senguine leviter tinctum; &demum viribus penitus dejectis tertio die post animam efflabat. In sectione cadaveris totum abdomen conspiciebatur integrum, in thoracis autem cavitate in finistro latere mira aquarum fluctuabat quantitas, quae ad septem propemodum libras accedebat. Cordis vasa concreta alba instar calami scriptorii continebant, pulmones erant depressi ac collapsi, &arteria pulmonalis, polypo intus referta, visui se offerebat nigra &sphacelata, foetidum spirans odorem. Penitius deinceps inspecta thoracis cavitate in dorso variae se objiciebant membranae &cuticulae dilaceratae, a vertebris &costis thoracis separatae, quae non obscure indicabant, magnum hic delituisse saccum membranaceum aqua repletum, qui disruptus tantam aquae copiam in thoracem effuderit, ipsamque mortem acceleraverit. EPICRISIS. Mortuus est hic aeger hydrope thoracis, quo orthopnoes vexati, ut recte monet BAGLIVVS, qui non nisi erecta cervice spirare, nec in lecto, ob suffocationis metum stabilem invenire locum possunt, plerumque laborant. Sed memorabile in nostro casu videretur, quod hydrops fuerit faccatus, &aqua extravasata sacco membranaceo ex pleura a costis separata producto inclusa, quae dolorem fixum perperit, liberam que pulmonum expansionem, praesertim sub diaphragmatis a ventriculo inflato compressione, impedivit.