Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 473
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam vero, tumore per risum rupto, serum in tanta copia effluxit, ut pulmones inundaverit, non potuit ficri, quin denegata horum exparsione, sanguinis circuitus plane fuerit interceptus, &strangulatione quasi aeger interemtus. Quod vero ex aspera arteria serum sanguinolentum tussi fuerit reiectum, haec videtur ratio, quia sanguis per arteriam pulmonalem in pulmones reductus, ®ressu suo impeditus, cum impetu ad tunicam asperae arteriae glandulosam confluxit, ibique inflammationem excitavit. Quod dein pedum intumescentiam attinet, sciendum est, hanc fere inseparabile hydropis pectoris esse symptoma. Si denique curationem truculenti hujus mali attendere velimus, nihil dubii est, quin in ejusmodi casu paracentesis cum fructu possit institui; si modo aegrotus hancce admittere operationem non recuset: praesertim quum iam olim HIPPOCRATES eandem in hydrope pectoris commendaverit.