Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 475
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Hypochondriaci, maxime haemorrhoidarii, nisi se praecipitare in graviores &funestas adfectiones velint, exquisite praecepta servare diaetetica &potissimum a vehementibus animi motibus abstinere, atque paucis, sed fidis uti remediis debent. Id quod tanto magis necessarium est, si forte doloribus nephriticis, arthriticis &podagricis conflictantur, ne materia morbosa, ad superficiem corporis salutari motu propulsa ad interiora repriPerfacile enim hac ratione asthma succedit hydropimatur. cum lethale, atque tum asthma utplurimum primarius est ad- fectus, cui hydrops ut symptoma adsociatur: unde praecipua medentis cura ad caussam asthmatis removendam dirigi debet. Multum itaque peccant ii, qui solam curandi intentionem ad tumorem abigendum dirigentes hydragogis fortioribus aquas educere moliuntur: qua perversa methodo inflammationes intestinorum lethales possunt arcessere, praesertim si haec ipsa cardialgia &spasmis, a materia podagrica repulsa, jam fuerint adfecta. Tali in casu antispasmodica cum diaphoreticis mixta, vel etiam venaesectio, aut clysteres pernicialibus ejusmodi symptomatibus avertendis valde sunt idonea. Denique id probe tenendum est, ne facile in asthmaticis, si polyposi quidpiam subest, ut ex variis signis judicare licet, vena in brachio secetur, multo minus si largiori quantitate nec interrupto flumine sanguis mittatur. Cor enim coagulo jam infarctum sanguinis affluxu sufficiente destitutum quam facile ex toto systolen amittit, ut syncope lethalis inde emergat, qualia exempla non pauca in recenti memoria teneo. OBSERVATIO IX. Asthma Vir Illustrissimus, quadraginta &aliquot annos natus, cum hydromediae staturae, habituque corporis spongiosiori &tempera- pe anasarca O0o 2 mento junctum Boogle mento sanguineo praeditus, qui a prima adolescentia integro virium &adpetitus vigore gavisus, in militaribus exercitiis cum defatigantibus corporis motionibus junctis quotidio fere sum mam quaesivit voluptatem; ante quinque vel sex annos ob lautiorem diaetam vinique spirituosioris &cerevisiae triticeae valde nutrientem potum praeter modum coepit pinguescere, terque quaterve in anno leviori rheumatismo, mox manus, mox pedes peterrante tum maxime temporis corripi, quum frigida &humida regnabat aeris intemperies.