Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 476
Unproofread scanNot analysed yet
Huic dein superveniebant adhuc alia, eaque longe graviora mala. Nam pedes occupabat tumor, &in pectore spirationis difficultas per intervalla pessime affligebat; quae non parum capiebat incrementi, quum a nimia ciborum variorum adperentia abdomen flatibus distentum liberiorem diaphragmatis descensum saepe impediret, ita prorsus, ut illustrissimus aegrotans in lecto non decumbere, sed erecto potius corpore somnum capere per aliquot annos debuerit. Sopor quoque interdum non raro per horae dimidium &ultra invadebat inopinatus atque tam gravis, ut excitari vix posset. Praeterea nullam in omni vita toleraverat sanguinis per nares vel sedales venas flaxionem, quam deficientem ex parte compensare medicus studebat venaesectione bis in anno instituta, quae vero quum in pedibus, qui tumore continuo erant obsiti, administraretur, parumque inde sanguinis efflueret, nihil hac methodo proficiebatur. Nam vanus erat timor, ob quem medicus, ne forsan periculi plenam suffocationem arcesseret, venam in brachio secare dubitabat. Multo magis justa metuendi erat ratio, ne tumor aquosus in corpore adeo plethorico, &faciei colore ad nigredinem vergente, magis ac magis incresceret; quod etiam brevi post insequebatur. Etenim mox totum corpus aequaliter intumescebat, &quod pessimum erat, consueti manuum &pedum dolores theumatici nunc sub tempestate frigidiori vel plane non adparebaet, vel mox remittebant. Quum is esset depravatus valetudinis status, &indies prjora Digitized by C oogle pejora ingruerent symptomata, ego pariter in consilium vocatus, hunc morbum asthma cum hydrope anasarca junctum, &a nimia sanguinis abundantia, qua cor cum pulmonibus paene oppressum erat, inductum judicabam.