Latin
PANITICA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 491
Unproofread scanNot analysed yet
Liceat jam nobis nonnulla, ad scopum nostrum utilis exinde desima, exinde elicere. Praecipue vero docemur, quantum non ducta. interrupta bilis laudabilis secretio ad sanitatem conservandam praestet utilitatis, &quid quantumve econtrario ejus defectus aut vitia ad gravissimos morbos, maximeque tympanitidem, contribuant. Etenim in hoc nostro casu à nulla alia caussa, quam ab effusione atque totali bilis defectu deducenda est, quae vulnus excepit, canalis alimentaris inflatio, qua hic ipse ultra sphaeram elasticitatis extensus, tonum suum motumque peristalticum omnino amisit. Hoc autem deperdito non modo naturalis chyli per vasa lactea transitus impeditus, verum etiam reliquae in aliis visceribus secretiones labefactatae tandemque sufflaminatae fuerunt omnino. Unde non potuit non ultimum omnium mors brevi post inequi. §. XXI. Quod attinet ad prognosin, merito tympanites valde periPrognosis culosus habetur affectus, quo aegros saepius mori, quam servari funestae. videas. Hinc ingenue non minus quam vere fatetur doctissimus PUERARIUS, se nullum unquam tympaniticum convalescentem vidisse. Vid, addit. ad Barnetti thesaur. med. tom. II. lib. VIII. quia pertinacem meatuum constipationem flatuumque incarcerationem vix dissolubilem, &gravem partium distensionem cum atonia significat. Quando morbo chronico, ut hydropi jungitur vel supervenit tympaniticus affectus, vix ullam admittit curationem, eo quod valida intestinorum ac musculorum abdominis distensio sanguinis per viscera progressum, vasa venosa comprimendo, valde difficilem imbecillioremque reddit, atque excretiones per alvum &sudorem magis sufflaminat. Tympanites simplex si inveterascit, nec cito curatur in feminis &infantibus, in molestissimum chronicum malum transit &tandem ad interitum ducit. §. XXII. Contra vero abdominis distensio, quae colicae statulentae Prognosis no-salutaris. Q q q 2 nomen habet in se &sua natura non multum alit periculi, atque facilem admittit sanationem, quando tonus intestinorum deperditus per convenientia tam interna quam externa remedia restituitur. Quodsi vero spasmodici quidpiam ad flatus excitandos concurrerit, ut in feminis, quibus menses non rite fluunt, vel in iis, qui ex calculo in uretheribus, vel in ductibus biliariis haerente laborant, fieri solet, aut si pathemata spasmodica haemorrhoidalibus moliminibus superveniunt, tunc utique paullo difficilior est curatio, quia tum remediorum vis &operatio partim spasmis sedandis, partim atoniae tollendae debet esse dicata, quae tamen inter se contrariare videtur.