Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 492
Unproofread scanNot analysed yet
THESES THERAPEVTICAE. N affectu ventriculi &intestinorum flatulento curando nil priLus habere debet medicus, quam ut flatibus per inferiora promoveatur exitus, materiaque tenax viscida, quae flatuum proventui velificatur, attenuatur &per alvum leniter educatur. Quo fine primo omnium in usum vocare decet enemata, quae tam derivandi quam discutiendi &evacuandi praedita sunt efficacia; cujus generis sunt, quae ex herba hyssopi vel hormini, flcribus chamomill. vulg. &roman. summitat. millefolii, baccis juniperi &seminibus carminativis majoribus &c. cum jusculo carni vitulinae &decenti salis gemmae, ammoniaci, aut Epsoniensis &olei chamomill. cocti portione optime possunt parari. Sed notari meretur, vix unum alterumve clysterem allevando malo sufficere, sed eorum usum crebrius esse repetendum. Hisce dein interponenda &subjungenda sunt laxantis, virtute simul ca minativa &quodammodo anodyna instructa. Quo nomine commendare licet pilulas balsamicas ad Beccheri, Stahlii &nostram methodum confectas, vel si natura paullo robustior &inflatio rympanitica fuerit, duas partes extracti, panchymagogi Crollii cum una parte massae pilularum Wildegansii, Starckii vel de styrace ex aqua carminativa minus spirituosa efferre soleo. §. III.