Latin
THESES THERAPEVTICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 494
Unproofread scanNot analysed yet
cum vino ana unciam unam, spiritus nitri dulc. drachmam unam, olei carvi puri guttas VIII. cum sacchari drachmis duabus subactas M. D. S. Potio zu 2. Loͤffel voll. Nec denique negligenda sunt externa remedia, quae inter commendanda sunt linimenta toti epigastricae regioni inungenda. Horum praecipua ingredientia sunto oleum chamomillae &rutae coctum, oleum nucistae &balsamus Peruvianus, quibus admisceantur olea juniperi, carvi, anisi vel cymini. Instar omnium vero esse poterit balsamum nostrum liquidum, vitae dictum, quod cum tribus partibus aquae reginae Hungariae remixtum ventrique inunctum summae deprehendi efficaciae.