Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 494-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAVTELAE ET OBSERVATIONES PRACTICAE. I flatulenta abdominis distensio partim a spastico tunicaSrum intestinalium strictura diuturna, partim a praeternaturali earundem tensione atque duritie proficiscitur, atque haec ipsa a stagnatione humorum &acrimonia biliosa fovetur, cautissime cum carminativis calidioribus, aromaticis, volatilibus &sulphureis, qualia sunt olea destillata aetherea carvi, juniperi &c. mercandum est, siquidem flatuum elaterem &turgescentiam humorum augendo, tumorem reddunt contumaciorem &symptomata longe saepe periculosiora, ut aestum praeternaturalem cum ingenti siti, anxietate &summa spirandi difficultate arcessunt. Et hinc est, quod FIENIUS lib. de flatibus cap. 21.