Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 495
Unproofread scanNot analysed yet
mentionem fecerit mulierculae, tympanite misere afflictae, quae usu electuarii admodum calidi, quod discussioni flatuum praescripserat medicus, in novum tantumque incidit tumorem, ut totum inde pectus mirum in modum fuerit distensum &paullo post misera supremum diem obierit. Quam in rem etiam egregia sunt verba HELMONTII, quae lib. de flatibus continentur. Si ventositates, inquit, in nobis sunt vapores aut exhalationes, certe major dolorum atque flatuum excitatio &distensio partium sequetur, adhibitis calidis, eo quod vapores augeri est necesse &cruciatus ac distensiones multiplicari. II. Purgantia omnia, non exclusis etiam sennatis &valde Circa purgantia. aloeticis omni modo fugienda esse suadeo, quia magis intestina exsiccant, &fibras tensas, constrictas durioresque reddunt. Multo vero majorem noxam non fine periculo adferunt, si quis repetita eorum dosi remorationem flatuum promovere velit. Commendanda potius sunt mannata cum cremore tartari in sero lactis, vel fonte Sedlicensi soluta, non omissis enematibus emollientibus &blande discutienibus. III. Vbi spasmi flatuum foecundae genetrices sunt, quod saepe Quae profit in statu plethorico haemorrhoideli in iuvenili &virili aetasint instatu te, nitrosa cum salibus detersivis &refrigerantibus iuncta seplethorico curissima sunt. Prosunt quoque spiritus nitri dulcis, liquor haemorrhoinoster mineralis, succus citri cum sale absynthii, oleum amygdali. dalarum dulc emulsiones ex seminibus IV. frigidis, massae pilular. Sylvii &Starckii, quandoque etiam consert venaesectio. Hinc Carol. de la FONT Academiae Avenionens. Professor indissert. de hydrode ltympanite exemplum adfert curati a se tympanitici ope tincturae rosarum, aliquot spiritus vitrioli guttulis impraegnatae, &iulepo ex aqua portulacae, cichorei, nympheae, sytupo de nymph. de papauere, sale prunellae &spiritu sulphuris confecti, interposito subinde usu emulsionis temperantis, vel decocti hordei cum syrup. de limonia &sale prunellae, ac opiatae ex crystallo minerali, lapidibus cancrorum, vitribloque martis cum conserva rosarum compositae. IV. Ex uteri vitio post partum laboriosum, puerperium, aut abortum mensiumque irregularem fluxum, si ejusmodi graves &contumaces abdominis distensiones accidunt, certe pilulae ad imitationem Becheri ex extractis amaris &gummatibus refinosis temperatioribus cum refracta aloe; portione praeparatae convenientique ordine &dosi exhibitae incomparabilem exserunt efficaciam.