Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 501
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Virgo generosa, viginti &aliquot annos nata, constitutionis tenerioris, vasis tamen sat amplis praedita, quae mensium fluxum ultra annum sat largiter &supra naturae modum experr: habitum obtinuit cachecticum &postea loco sanguinis sincer &puri humorem per uterum ejecit valde aquosum &mucidum ex imperiti junioris medici consilio per quatuordecim dies balneum Lauchstadiense, adjecta semper aluminis portione, achibuit. Substitit quidem inde flaxus, sed non multo post incidit in satis grandem ventris tumorem cum sensibili duritie in dextro inguinis latere, summa anxietate, pectoris oppressione totiusque corporis languore conjunctum. Ego in consilium vocatus curationem ita institui. Circa tempus somni obtuli dosin salis nostri aperitivi, postero vero die mane pilularum balsamicarum, nostrae praepsrationis no. XIV. &circa prandium elixirii nostri visceralis centum guttas, idque per quatuor continuos dies. Postea ordinavi balneum circa vesperam adhibendum, quod sequentes habuit species: recipe herbae majoranae, salviae, matricariae, menthae, artemisiae, rosmarini, florum chamomill. rom. &simplicis singulorum manipulos duos, baccarum lauri, juniperi ana unciam unam. Includantur sacculo &in arus leniter coquantur. Huic balneo insideat aegra per horam &secConculus imponatur ventri maximeque regioni inguineli. sumtis iterum lavando quatuor diebus, pristina rursus methodo aegra per sequens quatriduum mane pilulas belsemicas &inter prandium elixirium sumsit viscerale, atque simul vesperi balnei usum continuavit. Quorum remediorum ope mira colluviei vici glutinosae &viscidae ex utero promanavit quantitas &remittentibus flatulentis symptomatibus exoptata rediit integritas.