Latin
OBSERVATIO III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 502
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. A praepostero balneorum adstringentium usu pessimorum symptomatum productam fuisse syndromen, extra omnem quidem positum est controversiam; placet tamen in meliorem hujus rei confirmationem similem fere casum allegare GALENI, qui de praecognit. ad posthum eleganter prodidit, uxori Boethi; fluore albo laboranti ex adstringentium usu ventrem ita intumuisse, ut utero gerentis suspicionem subierit. Plures ejusmodi sat memorabiles observationes exstant in M. N. C. ann. II. Dec. I. obs. XXVI. &ann. VI. obs. 193. quae dignae sunt, ut probe annotentur. Subsistunt enim hac ratione non modo in uteri verum etiam in partium ipsi vicinarum vasis humores excernendi atque mora viscidiores tenacioresque redditi, intercipiendo liberum sanguinis circulum variasque congestiones &impetuosos motus ad certas partes efficiendo, omnes corporis functiones valde turbant &symptomata accersunt gravissima. Omnis itaque opera &cura medentis in eo maxime est defigenda, ut dissoluta fluxiorique reddita tenaci obstruente materia, ejus per uterum Cui scopo obtinendo praescripta nostra exitus promoveatur. methodo remedia egregie inservierunt.