Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 505-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Quodsi veram hujus mali pessimorumque symptomatum originem scrutari velimus, certe vix aliam, quam vehementem iracundiae adfectum corporisque refrigerationem deprehendere licet. Tali enim ratione obortus in duodeno spasmus adnexum pylorum vehementer constrinxit, &ita angustavit, ut nullus prope flatibus e ventriculo patuerit exitus, unde hic supra modum distentus ingenti praecordiorum anxietati, inquietudini &reliquis symptomatibus ansam praebuit largissimam. Nec dubitandum, quin intempestivus medicaminum calidiorum usu anxietates permultum adauxerit, utpote quae occlusis excretoriis viis semper magis obsunt, quum prosunt. Ceterum dignus est, qui probe annotetur peculiaris plane pulveris oblati effectus, quem ego, pharmacopaei errorem accusandum ratus, vix credidissem, nisi facta inquiantione hunc omni culpa vacuum deprehendissem. Sat graves igitur erant rationes, quae mihi fidem faciebant, tam largam salivationem in corpore vehementibus spas nis ab effusa bile exagitato, soli cinnabari, in largiori dosi praescriptae &per admixtum sal volatile cornu cervi ad majorem activitatis gradum adactae esse adscribendam, jut inde discere omninò liceat, quod sinistri saepe effectus ab optimo alias medicamento praeter spem ac opinionem nostram proveniant. SSS OBSER(Hoffim. Syst. T. IV. P. 4.)