Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 506
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO VI. Vir triginta annorum, sacerdotali munere fungens tribus abhinc annis, quum in academia degens Belgica cibis uteretur crassioribus &piscibus marinis, neglectoque potu &sufficienti corporis exercitatione, litterarum studiis cum profundis meditationibus iunctis plus iusto incumberet, graves primum sensit ventriculi &intestinorum inflationes, murmura, flatuumque &aquarum in abdomine fluctuationes satis sonoras, quae plerumque a prandio &adsumto Theae vel cerevisiae potu sub vita moIdem observabat, quando profundiotus experte augebantur. ribus meditationibus mentem defatigabat, cum contra a suscepta exercitatione &ructuum per os explosione insigne mali perciperet levamentum. Praeterea alvus plerumque bene respondebat, ciborum tamen adpetentia languebat, caput vertigine &aurium susurrum tentabatur, facies erat pallida, totumque corpus marcore conficiebatur. His malis debellandis varia aeger opposuerat remedia, sed omnibus nihil proficientibus, meam tandem implorabat opem. Consilium igitur dedi, ut primo omnium e vena pedis tusa sex minimum cruoris uncias detrahendas curet &aliquot diebus interiectis, ad primam regionem a cruditatibus viscidis, flatuum genetricibus repurgandam, per tres dies fontem Selicensem duarum librarum pondere pro dosi biberet. Paruit aeger consilio &inde melius habere coepit. Ad malum itaque penitus submovendum bis in septimana primam regionem a viscidis cruditatibus beneficio pilularum balsamicarum liberandam &elixir nostrum balsamicum per sat longum tempus sumendum suasi. Denique, quum ad curationem tam molesti affectus accuratum vitae regimen plurimum conferat, frequentiorem corporis exercitationem, &ut aeger animiis meditationibus, ac cibis, qui difficilioris sunt solutionis, infumatis, piscibus marinis, fructibus leguminosis, fermentationem facile subeuntibus, omnibusque lacticiniis se abstineret, commendavi.