Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 507
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRILicet haec flatulentia effectus magis &symptoma sit mali hypochondriaci, quam primarius morbus, ideoque huc strictim non pertinere videatur, discere tamen potest attentus medicus, quantum, si non omne, ad morbi flatulenti generationem contribuat motus intestinorum peristaltici imbecillitas, variis ex caussis inducta; quas inter in praesenti aegroto praecipue referre decet intensiores mentis labores per multas noctes productos: utpote nimia mentis fatigatio eximiam habet potentiam canalem istum, qui digestioni praeest, nerveum &valde sensibilem debilitandi, quod eo magis accidit, si vita motus expers &ciborum duriorum ac flatulentorum usus accesserit. Quoad curationem scire licet, quod fontes medicati tam thermales quam frigidi borborygmos &murmura ventris saepe augeant, praesertim si non alvum sufficienter ducant, nec urinam moveant, ut sunt Wildungenses &Selterani &c. Tum enim ob languidiorem motum peristalticum facile stagnant, &atoniam augent. Consultius itaque duxi, fontem Se llicensem, interpositis &subjunctis balsamicis stomachicis medicamentis, commendare.