Latin
CAPVT XVI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 515
Unproofread scanNot analysed yet
Namque haec omnia nimiam indicant vasorum distensionem &relaxationem, quae, nisi mature &tempestive convenientibus roborantitibus remediis tollatur &vasorum tonus reparetur, procedente tempore difficili admodum negotio restituitur. XIV. Plurimum vero refert, tum ad eventum morbi recte dijudicandum, tum ad rite instituendam ejus curationem, nostrum affectum ab aliis similibus uteri fluoribus, cum quibus quandam alit convensentiam, recte discernere. Primum itaque non con fundi debet cum mensibus decoloribus, quibus mulieres, prae sertim juniores saepe sunt obnoxiae, &licet ii sint vitiosi, exacte tamen suam servant periodum, quum contra fluor albus non modo substantia &colore sit diversus, sed &promiscue &sine ordine feratur &cum inordinatis vel etiam nimium fluentibus mensibus jungatur. Tum quoque multum interest, album fluorem a virulenta gonorrhoea, quae ab impuro coitu contracta est, distinguere: quippe miasma venereum non prostatas folum glandulosas, verum etiam vaginam uteri cum insigni dolore &molestia exulcerat, &viros, qui coëunt, contagio inficit. Deinde copia fluxus venerei longe minor est, quam in fluore albo, tanto vero acrior cum intenso ardore &dolore juncta, &cum menses fluunt &urina fertur, permanet, quum fluor albus vel menses antecedat vel sequatur. Hinc clar. BAGLIVUS in prax. medic. lib. II. cap. VIII. §o. 3. infallibile tales morbos ab invicem distinguendi dedit signum: Pete, dicit, a muliere, an tempore mensium fluor ille albae materiae adsit, si dicat quod sic, significato eidem, quod morbus, à quo divexatur, sit gonorrhaea gallica; si vero durante menstruatione fluor albus evanescat &eadem finita denuo regrediatur, pro certo habeas, mulierem fluore albo uterino laborare. 516 CAP. XIV. De cachexia urina, sive fluore albo. Neque vero omnis saniosa materia pro gonorrhoea viruGonorrhoeae virulen- lenta &contagiosa habenda est.