Latin
CAPVT XVI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 516
Unproofread scanNot analysed yet
Nam interdum, quamvis rarilentae muli us, abscessus &ulcera in foeminis sterilibus gignuntur, quae sine contagio sunt. Potest hac de re legi CLASIUS in observ. meebris signa. dicis rarioribus obs. IV. &V. de ulcere musculorum uteri vaginae vicinorum &utero purulento. Deinceps quoque non omnis erosio &exulceratio certum gonorrhoea purulentae praebet signum; siquidem in fluore albo, &magis adhuc in scorbuticis, seri vitium eo acrimoniae provehi potest, ut vicinas partes exedat atque exulceret, sed haec exulceratio magis est superficialis &cum insigni pruritu juncta, facilioremque admittit sanationem. Verum, ut omnis error in dijudicando evitetur, consultum duco per mulierculas, quae omnes circumstantias accurate debent examinare, in veritatem inquirere. XVI. Denique ut etiam prognostica quaedam subjiciamus, staPrognosis. tuimus, fluorem album, si moderatus, si recens atque ex caussa externa subortus sit, non adeo multum in recessu habere, atque in sanis alioquin foeminis, aut virginibus per plures menses sine symptomatum atrocia procedere. Nihilominus tamen tarditate sua sexui delicatiori &munditiei dedito valde est incommodus &taediosus, eo quod colorem faciei roseum cum tempore inde amittunt, nonnullae valde inde tristantur &melancholicae fiunt, quia maritis &sponsis exosae evadunt. Alia vero est ratio fluoris albi, qui ex summa ventriculi imbecillitate &malo corporis habitu oriundus nimium invaluit, aut alios graves morbos subsequitur, quippe qui, omnes partium functiones laedendo, ingentem in universo corpore mutationem inducit; oritur enim non raro summa macies cum lenta febre &steriiitas quoque inde emergit, uti jam dudum docuit HIPPOCRATES sect. V. aph. XLII. quae praehumidos habent uteros, gravidari uequeunt; extinguitur enim in ipsis genitura. Et lib. de sterilitate: si uteri lubrici fuerint, mulier non concipit, semen enim foras elabi sinunt. Deinceps ex fluore albo diutius laborantes facile &frequenter patiuntur abortum, quia laxato nimium uteri tono conceptus non satis firmas radices agere potest, sed assidua illuvie corrumpitur &foras ejicitur. Sequitur quoque ex hoc malo non raro uteri procidentia