Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 518
Unproofread scanNot analysed yet
aegrae sanationis omittendum est, quod per naturam suam mulieres ita sint comparatae, ut rarius diaeteticis medicorum praeceptis obediant, sed ad ingenium suum viventes iis omnibus, quae ad fluxum hunc proritandum facere possunt, uti sunt vita deses, fructuum dulcium, acidorum, farinaceorum &iufusi quoque Coffée abusus, potio parcior &somnus longior, ventris &inferiorum partium refrigeratio, fumus calidus ex ignitis carbonibus hiemali tempore in naturalia admissus, nec non potus frigidus corpori aestuanti ingurgitatus, &c. nimium indulgeant: utpote quae omnia sanitati sunt infesta; longe tamen majorem noxam eo tempore adferunt, quo jam uterus labem quandam. v. g. per partum, abortum vel alium graviorem morbum perpessum contraxit. II. Quod ad generales &curatorias attinet indicationes, qua ratione istae sint expediendae, paucis explicabo. Ante omnia prima regio, &universum corpus a nimia seri colluvie per congrua evacuantia &solennia naturae emunctoria est liberandum. Deinde tonus &robur uteri deperditum praestantissimis tam internis, quam externis remediis debet restitui, quo facilior &expeditior sanguinis &humorum per ejus vasa fiat progressus, &inde molestae pravorum humorum stagnationes ac secessiones pororumque &glandularum relaxationes tollantur, ac ulteriores avertantur. Posthaec ventriculi habenda est ratio, quo boni succi ad sanguinem ferantur, qui vitiosos corrigant &bonos laudabilesque amissos restituant. Denique, si malum gravius est &simul cachecticum, opera danda est, ut tota sanguinis &humorum massa in meliorem reducatur temperiem, excretiones naturales promoveantur &visceribus pristinum suum robur ac naturalis reddatur functio. §. III CAF. XI De cachexia uterina, sive fluore albo. 519 III. Primo itaque studendum est, ut primae viae a sordibus ex- Optime crementitiis repurgentur: quod tamen non per remedia vali-prosunt de commoventia ac purgantia, sed potius per benigna &mi-rhaba rb tiora, quae repetita dosi data per epicrasin operantur, debet rina sub praestari. Atque in eo consentientes habeo peritiores artis varia fornostrae antistites, e quorum numero vel unicum allegasse suffi-ma exhibita. ciat, doctissimum RIVERIVM, qui cent. III. obs. 81.