Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 519
Unproofread scanNot analysed yet
testatur, se frustra tentatis aliis remediis, in ptisana laxante certum ac fidum invenisse auxilium, eaque sola per mensem integrum usurpata mulierem diuturno fluore albo laborantem sanasse; quod medicamentum in praxi lib. XV. cap. IV. rursus valde commendat. Ex omnibus vero laxantibus in hoc morbo proficuis certe eminent rhabarbarina, eo quod praeter laxantem, etiam blande balsamicam &amaricantem recondunt virtutem, quae acidum vitiosum corrigit partesque simul deiectas egregie roborat. At vero ne seligatur rhabarbarum leve &cariosum, sed, quod optimum est, solidum sincere moneo. Potest hoc medicamentum cum aliis appropriatis commode remisceri &vel in forma pulveris, vel infusi &decocti, vel etiam in extractum &essentiam redactum exhiberi. Pulvis ita componitur; recipe rhabarbari optimi drachmam dimidiam, terrae foliatae tartari grana XII. M. detur pro una dosi. Infusum utilissimum hoc modo est praeparandum: recipe rhabarbari opt. drachmas sex radicis zedoariae, aristoloch. rotundae, pimpinellae, cort. aurantior. ana drachmas tres, seminis dauci, anisi stellati, salis tartari ana drachmam unam &dimidiam. M. F. species pro una vini mensura. Extractum optime ingrediuntur pilulas, quae laxantem &roborantem exserunt virtutem, si ita conficiuntur: sumatur extracti rhabarbari, aloes rosatae. gummi galbani, myrrhae elect. gummi hederae, sandaracae, extracti aristoloch. rotundae, succini portione anatica drachma una. Fiant cum essentia balsami Peruviani pilulae ex scrupulo uno. no. XX. 520 CAP. XVI. De cachexia uterina, sive fluore albo. Quando cachexia urget &ventriculi magna adest imbecillitas viscerumque laxitas, nunquam non praestantissimae deprehendi efficaciae, quae sequuntur medicamina: Recipe croci matris tenuissimi, sive antimonii martialis cachectici, foeculae ari, salis absynthii, solution. oculor. cancr. firgulorum drachmam unam, corticis cascarillae, succini, cinnabaris, ana drachmam dimidiam, olei ligni sassatras guttas VI. M. F.