Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 52
Unproofread scanNot analysed yet
Per soporosus affectus intelligo praeternaturalem in som- Soporosanum propensionem, ipsumque ut plurimum soporem inex-rum affepugnabilem, mox sine mox cum febri stipatam, ab impedito fluidi nervei in medullam cerebri oblongatam, ipsosque sensui motuique tributos nervos sufficienti influxu propullulantem. Plures horum morborum recensentur species quarum praecipuas coma vigil, somnolentum, carus &lethargus constituunt. Omnes in eo conveniunt, quod in iis praeternaturale circa somnum occurrat vitium: attamen ratione gradus caussarum &curationis omnino differunt, adeo, ut neutiquam sit alienum cuiusvis speciei genium pressius rimari. III. Coma vigil hisce se prodit notis: aegri conqueruntur de capitis dolore, magis tamen ardente, &velut expansivo cum sensu ebullitionis intra caput stipato; maximopere in somnum propendent, illumque anxie anhelant: attamen vel prorsus nequeunt dormire vel si obdormiscant, mox parum levati expergiscuntur, ab omni adhuc immunes delirio. Neque enim antecesserunt hunc affectum diu protractae vigiliae: unde ii, qui post longat vigilias a somno sibi temperare nequeunt (de quibus vulgus dicit: Sie sind schlaͤffrig, und koͤnnen doch vor Mattigkeit nicht schlaffen:) nondum comate hoc laborare censendi sunt. Differt etiam coma hoc a pervigilio, quod familiare est acutis febribus: hoc enim nullam ad somnum proclivitatem habet comitem, (unde vulgo dicunt; Er kann nicht schlaffen, klagt auch nicht daruͤber:) quae tamen comatosis est molestissima. Malum hoc semper est symptomaticum; siquidem acutis, ardentibus, malignisque febribus, &inflammationi matris durae saepe tanquam symptoma iungitur, inque his non raro phrenitidem antecedit. Idem vero symptoma hemiplexiam interdum comitari, nonnullis mihi innotuit exemplis, quorum unum in CONSVLT. MED. T. I. Sect. I. CasXX. pag. 91. legere licet.