Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 53
Unproofread scanNot analysed yet
Somnolenti comatis haec fere sunt signa: aegri languentes, a febrili incendio prorsus liberi, nec fere habentes, de quo conquerantur, nisi de assidua somnolentia, contra voluntatem semper dormiunt, somnoque saepius inter edendum cum amicis colloquendum, vel munera obeundum obruuntur profundo: per intervalla vigilant, sed brevi post somnolenti rursus obdormiscunt. Hoc malum senes potissimum, qui lauta diaeta utuntur, sanguinisque negligunt missiones, corripit, nec iuniori parcit aetati, si idoneae concurrant caussae. Est etiam idiopathicum semper; &in eo a vigili simul se distinguit comate, inquo anhelantes somnum, eius participes fieri nequeunt; quo comate somnolento affecti, eunde fruuntur. Huius exemplum exstat in CONSULT. MED. T. I. Sect. I. casu XV. Carus est sopor profundissimus, ex quo aegroti nec per clamores, nec agitationes, nec si vel eos acu pupugeris excitari possunt: aut quamvis sentire acus stimulum videantur, tamen vel non loquuntur, vel mox in priorem relabuntur soporem. Iacent attonitorum instar; ac spiratio ferme naturalis, &dormientium similis est. Malum vel idiopathicum est, vel symptomaticum; &&saepius febre stipatum: sed, hoc optime monente BARTHOLOMAEO de MOOR. Cap. VII. vag. 198. tres exhibet species. Prima est, quae sociatur acutis febribus, circa earum principium, vel incrementum; cui nonnunquam convulsiones superveniunt ac singultus, vitae imponentes finem. Altera est, cum aegri post toleratas vehementiores acutas febres ex insigni infirmitate altos incidunt sopores, inque iis per aliquot dies permanent, excitati ad interrogata respondent, mox vero iterum obdormiscunt, &tandem expergefacti, ad se redeunt, omniumque, quae sub eo sopore loquuti sunt, inscii convalescunt: cuius mali mentio fit in CONSULT. MED. T. I. Sect. I. cas. XIV. pag. 60. Contingit etiam talis sopor per febres aeutas, maxime exanthematicas circadies criticos; tumque sudore iunctus optimum exhibet praesagium. Tertia species cari occurrit in morti ex febre proximis: per unum enim alterumve ante mortem diem aegri febrili tyrannide cunctis exhausti viribus, sensu motuque destituti, ac alto sopore oppressi iacent, subque eo exspirant animam. VI. Qui denique ἀπὸ τῆς λήθης ab oblivione dicitur, lethargus, est gravis assiduusque sopor quo aegri perpetuo sine vigiliarum fere intervallis, tantum abest, ut haec tam longa sint, quam in comate somnolento, obruuntur. Excitati respondent, sed eorum instar qui ab alto &tranquillo somno praemature suscitantur, dictorum nescii, &obliviosi in pristinum mox relabuntur soporem: quidam matulam poscunt, manuqueenent, mingendi tamen memoriam, mox iterum obdormiscentes amittunt, vel oscitantes os claudere obliviscuntur. Sic a comate somnolento patet differentia.