Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,4 526
Unproofread scanNot analysed yet
cineritii coloris, aquae praeponderans, sed non graveolens. Iamvero circiter ab uno mense derepente &absque sensibili quavis caussa, tussiendo sputa aliquot eiecit sanguinea, seu potius pituitosa sanguine vivido &rutilenta imbuta, vel striatim interspersa, quae larga venaesectione in brachio, bis intra horas sex repetita, celerrime &felicissime cohibita sunt. Inde neque febre ulla, neque ullo spirandi labore, neque ulla omnino tussi aegra tentata fuit, sed iam ab aliquot diebus queritur se experiri quendam doloris obscuri sensum in superiore &dextra thoracis parte, e regione tertiae vel quartae costarum superiorum, scilicet in eodem loco, ubi olim latuit abscessus, in quem peripneumoniam degenerem fuisse supra dictum est. Ab eo vero tempore matutinis horis, ubi primum expergiscitur, unum alterumve sputum educit e pulmone, facillimo quidum nisu &fere sine tussi, sed quod plerumque cineritii, grisei, subfulvi coloris est, aquae praeponderat, laeve est &spissum, &ad puris concocti naturam videtur paullo nimis accedere, si revera purulentum non sit. Ceterum aegrota febre, tussi, dyspnoea omnino vacat, &in utrumque latus perinde iacet sine noxa, etiam in situ corporis plane horizontali, qui nobili matronae connaturalis est. Notari autem velim aegrotam, ante brevem illam haemoptoen, qua laboravit semel, ut modo dictum est, lacte vaccino per duos aut tres menses usam fuisse semel in die: initio quidem solo, vel cum admixta aqua communi, sed minus feliciter, utpote quod ventriculo noxam inferebat: postca vero cum aqua Spadana ad medias partes addita, unde ventriculus melius quidem habuit, sed menstruorum fluxus tardior parciorque evasit, atque tussis quaedam sicca &quasi convulsiva &hysterica per duos menses aegrotam pertinaciter cruciavit: Porro non omittendum censeo, tot tamque variis morbosis symptomatibus, insultus quosdam hystericos, sed leviores, quos vaporosos vocant, interdum superadiici, maxime dum instant catameni, aut a stata peCAP. XVI. De cachexia uterina, sive fluore albo.